BREVIA

BREVIA
BREVIA
in Glossis-Graeco Latinis Magici Characteres, in brevibus descripti, quos secum deferre solent, qui iis utuntur. Vide in vocibus Character, Ligatura, Ligula, Magia, Nodus, Phylacterium. Quid autem apud recentioris Aevi Scriptores Breve vocetur, diximus
in hac voce, plura vero vide apud Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex. nec non infra, in voce Brevis. Hinc Brevium conscriptio, divinationis species, quae fiebat pet duas pluresve epistolas seu schedulas, sub Altaris palla confuse positas, quatum una affirmationem, altera negatienem rei, de qua dubitabatur, continebat. Quarum illa, quae post folennes preces ac ieiunia indicta, capienti occurreret, pro iudicio divino habebatur. Memorata Gregorio Turonen. de Vitis Patrum c. 9. Tunc pro hospitio quodam Brevibus conscriptis posuit super Altare, vigilans et orans tribus noctibus, ut quid ei Dominus iuberet, dignaretur manifestissinie declarare. Sed pietatis aivinae inclita miseratio, quae eum praesciens eremitam esse decreverat, etc. Cumusmodi ςτοιχειομαντίας exemplum, et Baldricus habet Chronici Camerac. l. 1. c. 21, ubi de contentione pro corpore S. Leodigarii, quod sibi tres Episcopi vindicabant, Pictavensis, Augustodunensis et Atrebatensis; plura vero alia reperias, apud Annam Comnenam l. 10. et 15. Pachymerem l. 7. c. 13. et Durandum Ration. l. 5. c. 2. n. 5. laudatos Car. du Fresne, ubi de Sortibus Sanctorum. Vide quoque Legem Frisonum tit. 14. § 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • brevia — see VASA BREVIA …   Medical dictionary

  • brévia — s. f. Recreio (nas comunidades religiosas) …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • BREVIA Monachorum — dicebantur olim, quae a Monachis in ea Monasteria, cum quibus societatem, sen, ut aiunt, fraternitatem inierant, mittebantur, quibus Monachorum suorum mortem et obitum nuntiabant, quo pro iis statas ac ordinarias preces et missas exsolverent.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • brevia — /briyviya/ The plural of breve …   Black's law dictionary

  • brevia — /briyviya/ The plural of breve …   Black's law dictionary

  • brevia — Writs, plural of breve …   Ballentine's law dictionary

  • brevia adversaria — /briyviya sdvarseriya/ Adversary writs; writs brought by an adversary to recover land …   Black's law dictionary

  • brevia amicabilia — /briyviya abmakabiliya/ Amicable or friendly writs; writs brought by agreement or consent of the parties …   Black's law dictionary

  • brevia anticipantia — /briyviya aentisapaensh(iy)a/ At common law, anticipating or preventive writs. Six were included in this category, viz.: Writ of mesne; warrantia chartce; monstraverunt; audita querela; curia claudenda; and ne injuste vexes …   Black's law dictionary

  • brevia de cursu — /briyviya diy karsyuw/ Writs of course. Formal writs issuing as of course …   Black's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”